PANELLENIA

PANELLENIA
PANELLENIA
Graece Πανελλήνια, nomen agonis, Athenis olim celebrari soliti, cuius mentio in veteri Inscr Παναθήναια, Ο᾿λύμπια, Πανελλήνια, Α᾿δρίανεια. Ubi Vir quidam summus quatuor illos agones pro uno accepit et de Hadrianeis interpretatur. Multis enim in urbibus, cum ludos edidisse vel novos instituisse Hadrianum, passim Veter, loquantur monumenta, Πανελλήνια Athenis eum celebrâsse, ait Dio: Τόν τε σηκὸν αὐτοῦ τὸ πανελλήνιον ὠνομασμένον οἰκοδομήσαςθαι τοῖς Ε῞λλησιν ἐπέτρεψε καὶ ἀγῶνα ἐπ᾿ αὐτῷ κατεςτήσατο, Templumque eius Panellenium cognominatum exstruere Graecis permisit, et ludos in illo instituit, quos Πανελλήνια in in cr. dictos vidimus. Sed cum vetus Interpres Pindari ad Olympionicas eorum mentionem iam faciat: Ε῎ιη δ᾿ ἂν ἤ τὰ Παναθήναια νενικηκὼς, ἤ τὰ Η῾ράκλεια ἤ τὰ Ο᾿λύμπια, ἤ τὰ Ε᾿λευσίνια ἤ τὰ Πανελλήνια; quibus verbis omnes agones, qui Athenis aut in Attica celebrarentur, est complexus: vetusta Olympia et Panellenia esse oportet, nec ab Hadriano instituta et celebrari solita; alia nuper ab Hadriano: vel fane erraverit vetus ille Pindari Scholiastes, qui, cum viderit aetate suâ, Panellenia Athenis celebrari, putavit antiquitus etiam et tempore illius Diagorae, cuius certamina cecinit et laudavit Pindarus, fuisse celebrata. Quodcumque sit,
Salmas. Hadrianea a Panelleniis diversa esse, iudicat. De Hadrianeis vetus in veteri saxo Epigr. ΚΟΞΜΗΤΕΓΟΝΤΟΞ. ΠΛΟΓΤΑΠΧΟΓ. ΑΧΑΠΝΕΩΣ.
Στῆσεν Ἀχέιριςτος ςτήλην μεγακύδεσιν ἀςτοῖς
Πατρὸς τοὔνομ᾿ ἔχων δημόθεν Ἐυπυρίδης.
Ἐχπρεπέως ἀέθλοισιν ἐπασκήσας καὶ ἐφήβοις,
Καὶ ςτεφάνου κῦδος μοῦνος ενεγκάμενος.
ΑΓΩΝΟΘΕΤΗΣΑΣ. ΑΔΠΙΑΝΕΙΩΝ.
Vide Salmas. ad Spartiani in Adriano verba: c. 18. In omnibus pene urbibus et aliquid aedificavit et ludos edidit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”